라틴어 문장 검색

Qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessione misera, eum haec quoque, quibus se attollunt et super hominem efferunt, parum sincera sint ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 104:3)
omnibus tamen nunc civibus tuis et haec confessio exprimitur esse felices et illa nihil iam his accedere bonis posse, nisi ut perpetua sint.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 8:6)
Hi non videntur mihi unquam in eiusmodi casum incidisse, alioquin excussisset illis fortuna superbam sapientiam et ad confessionem eos veri etiam invitos compulisset.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 112:3)
alios obiurgatio, alios confessio, alios pudor coepto deiecit, alios mora, lentum praecipitis mali remedium, ad quod novissime descendendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 3:4)
Ultio doloris confessio est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:3)
Non est confessio nisi cum accusator eruit, negat rea, tortor expressit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.16)
Confessio conscientiae uox est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.31)
Confessio coacti et quae fecit agnoscentis uerbum est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.32)
Confessio seruitutis est iussa facere:
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 4:5)
at ubi se furens ille quantumque caderet ignarus bis terque repetita confessione transfodit, acclamatur ab accusatoribus, conclamatur a iudicibus reum laesae maiestatis confitentem teneri, ad hoc et milibus formularum iuris id sancientum iugulabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 10:5)
quam totam monachus virente in aevo secreta bibit institutione, orator, dialecticus, poeta, tractator, geometra, musicusque, doctus solvere vincla quaestionum et verbi gladio secare sectas, si quae catholicam fidem lacessunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:4)
tantum, ut ferunt, ori, tantum pectori suo catholici mentio nominis acet, ut ambigas ampliusne suae gentis an suae sectae teneat principatum, ad hoc armis poteris acer animis alacer annis hunc solum patitur errorem, quod putat sibi tractatuum consiliorumque successum tribui pro religione legitima, quem potius assequitur pro felicitate terrena.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 6:2)
propter quod discite cito catholici status valetudinem occultam, ut apertam festinetis adhibere medicinam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 7:1)
Desiderio spiritalium lectionum, quarum 3 tibi tam per authenticos quam per disputatores byblio-theca fidei catholicae 4 perfamiliaris est, etiam illa, quae maxume 5 tuarum scilicet aurium minime digna sunt occupare censuram, noscere cupis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 1:1)
lege virum fidei catholicae pace praefata in plurimis similem tui id est a divitibus ambitum nec divitias ambientem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION