라틴어 문장 검색

Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abiciat, etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 198:2)
Atque illi, quorum studia vitaque omnis in rerum cognitione versata est, tamen ab augendis hominum utilitatibus et commodis non recesserunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 200:1)
Ita fit, ut vincat cognitionis studium consociatio hominum atque communitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 202:3)
quodsi omnia nobis, quae ad victum cultumque pertinent, quasi virgula divina, ut aiunt, suppeditarentur, turn optimo quisque ingenio negotiis omnibus omissis totum se in cognitione et scientia collocaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 203:2)
Ergo omne officium, quod ad coniunctionem hominum et ad societatem tuendam valet, anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientia continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 203:5)
[Etenim cognitionem prudentiamque sequetur considerata actio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 206:2)
Maximis igitur in malis hoc tamen boni assecuti videmur, ut ea litteris mandaremus, quae nec erant satis nota nostris et erant cognitione dignissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 7:1)
Itaque cum multa praeclara maiorum, turn quod optime constituti iuris civilis summo semper in honore fuit cognitio atque interpretatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:3)
cum virtute congruere semper, cetera autem, quae secundum naturam essent, ita legere, si ea virtuti non repugnarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 16:2)
Quis musicis, quis huic studio litterarum, quod profitentur ei, qui grammatici vocantur, penitus se dedit, quin omnem illarum artium paene infinitam vim et materiem scientia et cognitione comprehenderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 10:3)
etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 20:2)
sed, cum illis cognitionem rerum concesserit, quod in ea solum illi voluerint elaborare, tractationem orationis, quae sine illa scientia est nulla, sibi adsumet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 54:1)
num apud populum de legibus iubendis aut vetandis, num in senatu de omni rei publicae genere dici sine summa rerum civilium cognitione et prudentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 60:2)
nam si esset ista cognitio iuris magna atque difficilis, tamen utilitatis magnitudo deberet homines ad suscipiendum discendi laborem impellere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 185:2)
sed, o di immortales, non dicerem hoc, audiente Scaevola, nisi ipse dicere soleret nullius artis sibi faciliorem cognitionem videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 185:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION