라틴어 문장 검색

"quod Caesaris scis, Caesari da, nempe iustum postulo, ni fallor, haud ullam tuus signat Deus pecuniam, nec, cum veniret, aureos secum Philippos detulit, praecepta sed verbis dedit, inanis a marsuppio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.32)
"et iam tenemus obsides fidissimos huius spei, hic nempe iam regnant duo apostolorum principes, alter vocator gentium, alter cathedram possidens primam recludit creditas aeternitatis ianuas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.143)
"nempe ignobiles vos esse monstrat, cum luperci curritis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.158)
"nempe velox armiger leno, exoletum qui tyranno pertulit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.188)
"sed praemiorum forma quae sit fortibus videamus, illa nempe quae numquam perit, caelo refusus subvolabit spiritus, Dei parentis perfruetur lumine regnante Christo stans in arce regia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1209)
"hic nempe vester Christus haud olim fuit, quem tu fateris ipse suffixum cruci."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1229)
"hanc nempe factor vertere, ut libet, potest positasque leges texere ac retexere, linguam loquella ne ministram postulet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1396)
"summus sacerdos nempe sub terram scrobe acta in profundum consecrandus mergitur, mire infulatus, festa vittis tempora nectens, corona tum repexus aurea, cinctu Gabino sericam fultus togam."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1424)
"nempe, o ridiculum vulgus, natalibus horis totum hominem et calidos a matre amplectimur artus, vimque potestatum per membra recentis alumni spargimus, et rudibus dominamur in ossibus omnes."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 155)
Nempe tua arte viginti minae Pro psaltria periere;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 777)
Nempe ut curentur recte haec.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 110)
Nempe ergo aperte vis quae restant me loqui.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 264)
Nempe huic prorsus illam non dat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 2120)
Nempe hoc sic esse opinor:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 346)
spero consuetudine et Coniugio liberali devinctum Chreme Dein facile ex illis sese emersurum malis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 348)

SEARCH

MENU NAVIGATION