라틴어 문장 검색

non nulli coniunctionem mutatam adserunt pro 'aut Phoebi soror aut Nympharum sanguinis una'. alii 'an' coniunctionem disiunctivam volunt, ut Sallustius perrexere in Hispaniam, an Sardiniam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 32911)
qui vero 'steteruntque in corpore Graium' per coniunctionem, non per pronomen legunt, hi non 'que' sed 'autem' debuisse dici putant, et mutatam a poeta coniunctionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3334)
deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis verba paribus paria respondeant relataque ad idem verbum et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 4:2)
De cujus quidem summae rationis ordinatione cum subditur, quod haec videlicet ipsa mundi anima causas omnium quae proveniunt providet, divinam et omnium naturarum providentiam assignat et divinae plenitudinem scientiae, ex quo etiam ipsa Deus esse innuitur, metiri ac deliberare ea quae futura sunt ex praesentibus dicitur, quia juxta ea quae jam sunt oportet praeparari, ut eis congrua ordinatione cohaerere possint atque aptari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION