라틴어 문장 검색

si silvis clausa tenebor, implebo silvas et conscia saxa movebo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:14)
nox conscia sacris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:2)
Ad quae sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem inroravit aquis ternisque ululatibus ora solvit et, in dura submisso poplite terra, "Nox" ait "arcanis fidissima, quaeque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris adiutrixque venis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:6)
Inde Calaureae Letoidos adspicit arva, in volucrem versi cum coniuge conscia regis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 31:1)
Quis enim tam durus, ut in te dirigere inmitem non inscius audeat hastam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:29)
Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa uritur et caecis torreri viscera sentit ignibus ac magnos superat virtute dolores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:1)
Nam de matre manus diri sibi conscia facti exegit poenas acto per viscera ferro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 52:4)
Capit inscius heros induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 14:5)
fidemque res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 59:3)
Pietatis nomine dicto demisit vultus sceleris sibi conscia virgo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:7)
Horret anus tremulasque manus annisque metuque tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae et modo blanditur, modo, si non conscia fiat, terret;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 44:1)
Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, inscius exstanti destrinxit harundine pectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 52:4)
Sua narret Ulixes, quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 4:3)
continuo praedae petit inscius umbram Picus equique celer spumantia terga relinquit spemque sequens vanam silva pedes errat in alta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 45:3)
Graia quis Italicis auctor posuisset in oris moenia, quaerenti sic e senioribus unus rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION