라틴어 문장 검색

sed et consultum parsimoniae quod perpetua sedes theatro locata sit potius quam immenso sumptu singulos per annos consurgeret ac destrueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장4)
ille nihil demoratus exsurgit et omnia simul properantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장3)
quod illud gaudium consurgendi adsistendique inter tacentis et in unum conversos!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 4:4)
oratio autem, sicut corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non eminent venae nec ossa numerantur, sed temperatus ac bonus sanguis implet membra et exsurgit toris ipsosque nervos rubor tegit et decor commendat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 8:2)
quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exurgere, sed transire adfirmant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 4:1)
simulacrum deae non effigie humana, continuus orbis latiore initio tenuem in ambitum metae modo exurgens, set ratio in obscuro.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장10)
sed acies ita instructa ut pars classicorum mixtis paganis in collis mari propinquos exurgeret, quantum inter collis ac litus aequi loci praetorianus miles expleret, in ipso mari ut adnexa classis et pugnae parata conversa et minaci fronte praetenderetur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장6)
Vitelliani temere exurgentes cedente sensim Celso longius secuti ultro in insidias praecipitantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장2)
non adversus divi Augusti acerrimam mentem nec adversus cautissimam Tiberii senectutem, ne contra Gai quidem aut Claudii vel Neronis fundatam longo imperio domum exurgimus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장7)
illic agitavere placeretne obstrui Pannoniae Alpes, donec a tergo vires universae consurgerent, an ire comminus et certare pro Italia constantius foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장3)
Pars castrorum in collem leniter exurgens, pars aequo adibatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장1)
pactumque ut simul foris ille, ipse Romae ad res nouas consurgerent, per Ambranos et Transpadanos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 3:2)
subito uocatis ministris ac nemine respondente consurrexisse nec procul a lectulo deficientibus uiribus concidisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:5)
nam cum circumitis templis in aede Vestae resedisset, consurgenti ei primum lacinia obhaesit, dein tanta oborta caligo est, ut dispicere non posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 1:3)
dumque consurgit ac nititur, inter manus subleuantium extinctus est VIIII.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 24장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION