라틴어 문장 검색

in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
Igneus est ollis vigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant, terrenique hebetant artus moribundaque membra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:3)
" Fuit ingens monte sub alto regis Dercenni terreno ex aggere bustum antiqui Laurentis opacaque ilice tectum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:7)
Contra non ulla est oleis cultura;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 20:1)
Intactis opulentior thesauris Arabum et divitis Indiae caementis licet occupes terrenum omne tuis et mare publicum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 241)
campestres melius Scythae, quorum plaustra vagas rite trahunt domos vivunt et rigidi Getae, inmetata quibus iugera liberas fruges et Cererem ferunt nec cultura placet longior annua defunctumque laboribus aequali recreat sorte vicarius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 243)
terret ambustus Phaethon avaras spes et exemplum grave praebet ales Pegasus terrenum equitem gravatus Bellerophontem, semper ut te digna sequare et ultra quam licet sperare nefas putando disparem vites.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 117)
invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, si modo culturae patientem commodet aurem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 120)
Dulcis inexpertis cultura potentis amici:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1835)
quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit vita, et (ne terrenis immorer) solem lunamque, praecipua siderum, aliquando et nocere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 254:7)
animal genus, morale species, terrenum vel bipes differens;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 155:3)
sic litterarum , ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur, sic musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 135:2)
si divina nostris animis origo, tendendum ad virtutem nec voluptatibus terreni corporis serviendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 73:2)
nam ut aqua piscibus, ut sicca terrenis, circumfusus nobis spiritus volucribus convenit, ita certe facilius esse oportebat secundum naturam quam contra eam vivere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 260:1)
premente illo urgetur, in vinclis est, nisi accessit philosophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et a terrenis ad divina dimisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION