라틴어 문장 검색

Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni, propterea et otio fruor, non illo quidem, quo debebat is, qui quondam peperisset otium civitati, nec eam solitudinem languere patior, quam mihi affert necessitas, non voluntas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 4:2)
Ac mea quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 20:1)
Sed quia de oratore quaerimus, fingendus est nobis oratione nostra detractis omnibus vitiis orator atque omni laude cumulatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 118:1)
Hoc vitio cumulata est eruditissima illa Graecorum natio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 18:1)
Quid plenius quam omni genere rerum cumulata oratio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 34:6)
Athenis iam diu doctrina ipsorum Atheniensium interiit, domicilium tantum in illa urbe remanet studiorum, quibus vacant cives, peregrini fruuntur capti quodam modo nomine urbis et auctoritate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 43:1)
Hae duae partes, quae mihi supersunt, inlustrandae orationis ac totius eloquentiae cumulandae, quarum altera dici postulat ornate, altera apte, hanc habent vim, ut sit quam maxime iucunda, quam maxime in sensus eorum, qui audiunt, influat et quam plurimis sit rebus instructa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 91:2)
), imperare quam plurimis, frui voluptatibus, pollere, regnare, dominari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:4)
omnibus, qui patriam conservaverint, adiuverint, auxerint, certum esse in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 2:2)
cuius sermone ita tum cupide fruebar, quasi iam divinarem, id quod evenit, illo exstincto fore unde discerem neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 16:8)
cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:7)
agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius, ad quem fruendum non modo non retardat, verum etiam invitat atque allectat senectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 73:3)
hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit quo minus et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 77:1)
nimis abes diu, praesertim cum sis in propinquis locis, neque nos te fruimur et tu nobis cares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 8:2)
itaque hoc tibi vere adfirmo, in maxima laetitia et exoptatissima gratulatione unum ad cumulandum gaudium conspectum aut potius complexum mihi tuum defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION