라틴어 문장 검색

Non est naturae, tibi sint ut talia curae".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:10)
In qua monstratur, homo sepe quod inueniatur Deterior brutis, proprie magis atque salutis Inmemor, auctoris curaeque fuisse minoris;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:2)
Cognita stultorum post talia facta duorum, Cui non est curae, sit in his uis quanta figurae, Se quoque seduci sciat hac sub ymagine fuci, Condicione pari dignus quandoque necari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:26)
"Cura sit incidi tutoris cornua fidi, Me quoque pelle canis, procul hinc qui fetet inanis, Circumquaque tegi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:6)
"Nil" ait, "expectes me ferre, quod hinc modo uectes, Cum dape non uili, studio saciatus herili, Peruigili cura seruem pecus ipsaque rura.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:11)
Curaque sit talis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:17)
Sic succurrendum sibimet sciat et miserendum, Alterius culpam quicumque relinquit inultam, Curaque sit menti ueniam dare cuique petenti, Dum liquet ignarum rerum fore quemque suarum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:10)
Qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus, in qua electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther et scire volens quid ei accideret.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장11)
et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, ut constitueret per eum super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장42)
et cura sit illi de sanctis, et ut audiatur ab omnibus; et scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione, et ut operiatur purpura et aurum portet;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장43)
ego vero in infirmitate constitutus eram, vestri autem honoris et benevolentiae memineram cum affectione. Reversus de Persidis locis et in infirmitatem incidens molestiam habentem, necessarium duxi pro communi omnium securitate curam habere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장21)
Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장23)
Ipse vero Timotheus incidens in eos, qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivus dimitteretur, eo quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet, et contingeret horum curam non haberi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장24)
In astronomia enim circuli, sphera, centrum, paralellique circuli mediusque axis est, quae omnia geometricae disciplinae curae sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:40)
Crescit in immensum noxia cura!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION