라틴어 문장 검색

Praeterea illud quod dixisti, quia quisque intra sui generis saepta debeat permanere et maioris ordinis amorem nullatenus postulare, diffiteri non possum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:18)
Si vero famam non potest quin Deum offendas vel conscientiamtuam ledas, illam omnino omittere debes, et Deum et conscientiam fame preferre.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 24:10)
Nam, cum homines veniunt ad nos pro conscilio vel auxilio petendo,bene et iuste debemus eis consulere illosque adiuvare in bona causa, et etiam possumus inde iustum pretium petere sive salarium accipere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 15:2)
Verum qualescunque demum fuerint operarii, coniiciamus oculos in opus eorum, qualis nimirum censeri debeat vera regnorum et rerumpublicarum magnitudo, et quibus artibus obtineri possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 2:2)
aut quid irati gravius de vobis sentire possunt, quam ut eos prodatis, qui se vobis omnia debere iudicant, in eorum potestatem veniatis, qui se per vos perisse existimant?
(카이사르, 내란기, 2권 32:8)
Ubi usus requiritur, rursus id perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장32)
Illud perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 6:5)
Ex quo colligi potest, neque avem, neque venationem, neque piscem dari debere, nisi generis durioris.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:10)
Illud perpetuum est, quotiescumque crassius medicamentum est, quam ut in aurem instillari possit, adjiciendum eum esse humorem, ex quo id componi debet, satis liquidum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 7:6)
Itaque, cum in agro disponentur acervi stercoris, non debet maior modus eorum dissipari,quam quem bubulci eodem die possint obruere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 2:2)
Linguarum, enim, earum, de quibus nunc agitur, utilitas tanti haberi debet, ut res nulla, quae eas in majus promovere possit, negligenda, aut omittenda sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.27)
Omnis autem actio vacare debet temeritate et neglegentia nec vero agere quicquam, cuius non possit causam probabilem reddere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 131:1)
et me hercule quamvis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen hoc quod talibus viris non subvenit laudare non possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 9 6:12)
reliquum est igitur, ut tibi me in omni re eum praebeam praestemque et ad omnia, quae tui velint, ita sim praesto, ut me non solum omnia debere tua causa, sed causa quoque, etiam quae non possim, putem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 8 1:3)
sin tibi quaedam videbuntur obscuriora, cogitare debebis nullam artem litteris sine interprete et sine aliqua exercitatione percipi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 19 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION