라틴어 문장 검색

habet domum formosam, sed alienis nummis paratam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 6:2)
Falleris enim et pluris quaedam quam sunt putas, adeoque falleris, ut, quae maximi inter nos habentur, divitiae, gratia, potentia, sestertio nummo aestimanda sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:1)
Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:2)
An ne nummi vobis eriperentur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 6:3)
quam durus sit faenerator Caecilius, a quo minoris centesimis propinqui nummum movere non possint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 2:5)
Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 3:2)
ad caelum manus sustulit fassus huius se spectaculi debitorem, et tunc primum fratri uitam precatus est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 11:11)
Sed nomina facturi diligenter in patrimonium et vitam debitoris inquirimus, semina in solum effetum et sterile non spargimus ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 3:3)
" Debitorem quaeris.
(세네카, 행복론, Liber II 38:2)
est enim intolerabilis res poscere nummos et contemnere.
(세네카, 행복론, Liber II 69:2)
Cum esset avarissimus, nummos citius emittebat quam verba :
(세네카, 행복론, Liber II 117:4)
Discedit ille vix satis noto salutis auctore et numquam amplius in conspectum nostrum reversurus debitores nobis deos delegat precaturque, illi pro se gratiam referant ;
(세네카, 행복론, Liber IV 49:3)
et appellare debitorem ad diem possum et, si foro cesserit, portionem feram ;
(세네카, 행복론, Liber IV 185:3)
Qui festinat utique reddere, non habet animum grati hominis, sed debitoris ;
(세네카, 행복론, Liber IV 193:4)
debitor non est sine creditore, non magis quam maritus sine uxore aut sine filio pater ;
(세네카, 행복론, Liber V 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION