라틴어 문장 검색

non fateatur idolatras eos, sed similis eorum, qui in Actibus Apostolorum ex patrimonio suo partem pretii reservantes praesenti periere vindicta.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:9)
Verum, ne penitus videar omisisse, nunc dicam, quod cum apostolus sine intermissione orare nos iubeat et, qui in coniugio debitum solvit, orare non possit, aut oramus semper et virgines sumus, aut orare desinimus, ut coniugio serviamus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:3)
Nunc mihi, fili Oceane, volenti et ultro adpetenti debitum munus inponis, quod pro novitate virtutum veterem materiam novam faciam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:4)
"at vindicta bonum vita iucundius ipsa."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII70)
plurima felix paulatim vitia atque errores exuit omnes, prima docet rectum sapientia, quippe minuti semper et infirmi est animi exiguique voluptas ultio, continuo sic collige, quod vindicta nemo magis gaudet quam femina.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII74)
tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli consensu magno efficiunt curabilis ut sit vindicta et gravior quam iniuria, dignum erit ergo declamatoris mulino corde Vagelli, cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra ut veniat?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI6)
Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bagradam castra vexaverit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 22:1)
Sed iam debitum par Fortuna flagitante sedem bello Pompeius Epiron elegerat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 35:1)
Sic vindicta Caesaris dilata potius quam oppressa est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 4:2)
Visne, inquam, restituere id nobis quod debitum tam benigne ac tam libenter fateris, nostrumque hoc otium, quo perfrui raro admodum licet, eo ducere ut his quibus tunc tu interfueris nunc nos interesse videamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 11:1)
quid, quod in his quoque exigendae vindictae repperitur animositas?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 27:2)
Reliqua pars debiti mei de eo est, cur cerebrum, cum sensum non habeat, sensus gubernet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 15:2)
nec plegii ipsius debitoris distringantur quamdiu ipse capitalis debitor sufficit ad solucionem debiti;
(Magna Carta 11:2)
et, si voluerint, habeant terras et redditus debitoris, donec sit eis satisfactum de debito quod ante pro eo solverint, nisi capitalis debitor monstraverit se esse quietum inde versus eosdem plegios.
(Magna Carta 11:4)
et si debitum illud inciderit in manus nostras, nos non capiemus nisi catallum contentum in carta.
(Magna Carta 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION