라틴어 문장 검색

Praecepitque rex, ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장14)
Quia haec dicit Dominus Deus: " Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel ".
(불가타 성경, 아모스서, 5장3)
Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur;
(불가타 성경, 아모스서, 6장9)
quid fuistis? Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, erant decem; cum intraretis ad torcular, ut hauriretis quinquaginta lagenas, erant viginti.
(불가타 성경, 하까이서, 2장16)
Et dixit ad me: "Quid tu vides?". Et dixi: "Ego video volumen volans; longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum".
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장2)
Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: "Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est" ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장23)
Et venerunt in Idumaeam et castra posuerunt in Bethsuris; et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장29)
Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장74)
Dositheus autem et Sosipater, ex ducibus, qui cum Maccabaeo erant, exeuntes peremerunt a Timotheo relictos in praesidio plures quam decem milia viros.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장19)
et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, unumquemque habentem exercitum Graecum peditum centum decem milia et equitum quinque milia trecentos et elephantos viginti duos, currus autem cum falcibus trecentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장2)
Decem fere abhinc annos et scriptores latinos cogniturus et rei mathimaticae studiosus Boetio coepi operam dare nec multo post acrius in mathematica inprimis eius opera incumbendi auctor fuit mihi Halmius, ad accuratius cognoscendam linguam latinam hinc quoque aliquantulum afferri posse ratus.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 1:1)
Ter enim unus iij et quinquies unus v et septies unus vij fecerunt, et alii quidem, quos supra descrpsimus, eodem modo nascuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De prime et incompositio 1:8)
Nam si post viiij duos relinquam, id est xj et xiij ternarius numerus xv metietur per secundi numeri quantitatem, id est per quinarii, quoniam ternarius xv quinquies metitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 2:6)
Quinquies enim quinario multiplicato xxv succrescunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 3:7)
IIJ enim et v si multiplices, iij tertio viiij facient, et quinquies v reddent xxv. His igitur nulla est communis mensurae cognatio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 6:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION