라틴어 문장 검색

exspectationibus enim decipiendis et naturis aliorum inridendis [ipsorum ridicule indicandis] et similitudine turpioris et dissimulatione et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus moventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 289:2)
nam illa amphibolia, quae Croesum decepit, vel Chrysippum potuisset fallere, haec vero ne Epicurum quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 172:11)
nam illa amphibolia quae Croesum decepit, vel Chrysippum potuisset fallere, haec vero ne Epicurum quidem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 172:11)
sed primo me ἀναλογία deceperat, *φλιοῦσ, *̓οποῦσ, *σιποῦσ, quod *̓οπούντιοι, . sed hoc continuo correximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 6:11)
libri quidem ita exierunt nisi forte me communis φιλαυτία decipit, ut in tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13-14 2:7)
bene facta pro debitis exigimus, quae aliter eveniunt ut decepti ab iis infesto animo reprehendimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 11:4)
sin illa te res cruciat, quae magis amoris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias lugeas, ut ea non dicam, quae saepissime et legi et audivi, nihil mali esse in morte, ex qua si resideat sensus, immortalitas illa potius quam mors ducenda sit, sin sit amissus, nulla videri miseria debeat quae non sentiatur, hoc tamen non dubitans confirmare possum, ea misceri, parari, impendere rei p., quae qui reliquerit nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 16 6:2)
tu, qui ceteris cavere didicisti, in Britannia ne ab essedariis decipiaris caveto et (quoniam Medeam coepi agere) illud semper memento:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 6 2:2)
ita ego, qui me ostreis et murenis facile abstinebam, a beta et a malva deceptus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 26 2:4)
eos vero, qui meam auctoritatem et multo magis vestram fidem secuti nec ulla spe decipi nec ullo metu terreri potuerunt, ut commendatos vobis habeatis petendum videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 10:4)
de te tamen fama constans nec decipi posse nec vinci ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 20 1:2)
), sic decipi te non potuisse quis non videt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 20 2:5)
sed ego non hoc vitio paene sum deceptus, Lepidum enim pulchre noram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 1:3)
sed alius nemo facultatem habet decipiendi nos ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 2 2:5)
sed habes eos tecum, quos possis recte facientis facile diligere, minus consulentis existimationi tuae facillime coercere A quibus, rudis cum esses, videtur potuisse tua liberalitas decipi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION