라틴어 문장 검색

praeterit ipse suos animo Germanicus annos, nec vigor est Drusi nobilitate minor, adde nurus neptesque pias natosque nepotum ceteraque Augustae membra valere domus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 235)
ipse decor, recte facti si praemia desint, non movet, et gratis paenitet esse probum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 34)
tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem, quam rudis audita miles ad arma tuba.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 417)
"plus tamen ex illis iste vigoris habet, si genus arguitur voltu, nisi fallit imago, nescio quem in vobis suspicor esse deum - at si quis vestrae deus esset originis auctor, in tam praecipiti tempore ferret opem;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권252)
interea iuvenis furiales regius ignis concipit et caeco raptus amore furit, forma placet niveusque color flavique capilli, quique aderat nulla factus ab arte decor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권483)
"sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit, neglectae collo sic iacuere comae, hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt, hic color, haec facies, hic decor oris erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권486)
tantus caelesti venit ab ore vigor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권375)
sed fregit in arbore cornu truncaque dimidia parte decoris erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권66)
Herculis uxor stabat, et in voltu signa vigoris erant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권42)
" Ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas esse vetat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:12)
Et neque iam color est mixto candore rubori, nec vigor et vires et quae modo visa placebant, nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:9)
tantus decor adfuit arti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:12)
Tu conlige, qualis in illa, Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:7)
Sed vigor ingenii quondam velocis in alas inque pedes abiit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:8)
Hunc tamen ablati domuit iactura decoris, cetera sospes habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION