라틴어 문장 검색

magnumque decus, ferroque petendum, Plus patria potuisse sua;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:12)
Quod tibi, Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit, Quo te Fabricius regi non vendidit auro, Quidquid parcorum mores servastis avorum, Quod dites Asiae populi misere tributum, Victorique dedit Minoia Creta Metello, Quod Cato longinqua vexit super aequora Cypro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:55)
Iam satis hoc Graiae memorandum contigit urbi, Aeternumque decus, quod non impulsa, nec ipso Strata metu, tenuit flagrantis in omnia belli Praecipitem cursum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:49)
- At Brutus, in aequore victor, Primus Caesareis pelagi decus addidit armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:80)
Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno, Lege tribunicia solio depellere avorum Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno, Dum regnum te, Roma, facit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:69)
O decus Haemonidum, populis quae pandere fata, Quaeque suo ventura potes divertere cursu, Te precor, ut certum liceat mihi noscere finem, Quem belli Fortuna paret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:42)
O decus imperii, spes o suprema senatus, Extremum tanti generis per saecula nomen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:16)
Hic patriae perit omne decus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:21)
Nobile cur robur Fortunae vulnere primo, Femina, tantorum titulis insignis avorum, Frangis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:38)
obliquo maculat qui sanguine regnum, Et Numidas contingit avos, iam supplice Varo Intumuit, viditque loco Romana secundo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:42)
At Magni cum terga sonent et pectora ferro, Permansisse decus sacrae venerabile formae, Iratamque deis faciem, nil ultima mortis Ex habitu vultuque viri mutasse, fatentur Qui lacerum videre caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:20)
Non decus imperii, non moesti iura Catonis Ardentem tenuere virum, quin spargere signa Auderet, totisque furens exquireret agris, Quas poscebat aquas sitiens in corde venenum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:8)
Ille minax nodis, et recto verbere saevus, Teste tulit coelo victi decus Orionis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:71)
Cui, lector studiose, quod dedisti Viventi decus atque sentienti, Rari post cineres habent poetae.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, I2)
Vota tui breviter si vis cognoscere Marci, Clarum militiae, Fronto, togaeque decus, Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator, Sordidaque in parvis otia rebus amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION