라틴어 문장 검색

Interea Malducus, Arongaldus, Armigazi et Samarga, qui, collecto exercitu ducentorum millium equitum, Turbaysel obsederant, duobus mensibus montes ipsius praesidii in virtute nimia suffoderunt, ut sic putei oborientes et cisternae aqua deficerent, et Gozelinum loci defensorem et cum eo inhabitantes captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:1)
Videntes autem Baldewinus et Tankradus suos bello defecisse, et usque ad exercitum in fugam remissos, prolato signo sanctae crucis, contra inimicos in spe salutis et victoriae laxis frenis Turcos impetu adeunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:5)
Celebratis itaque illic per dies octo sancti Paschae solemniis, assumptis ducentis equitibus, centum vero peditibus, ad vallem Moysi profectus est in partes Arabiae, ut praedarum aliquid abinde contraheret, [0700A] quibus inopes milites et rebus vacuatos ditaret et deficientes animaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 16:1)
Sed tandem post nimiam caedem utrinque illatam coepit viribus deficere, captaque usque ad portum civitatis Caiphas perducta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:7)
Quod viri et milites Ptolemaide a moenibus speculantes, et Christianorum galeidas defecisse, consilio facto, ducentos ad subveniendum illis mittere constituerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:12)
Non, fratres mei dilectissimi et commilitones dulcissimi, mors mei solius corda vestra sic mollescere et deficere faciat, et infirmare etiam in terra peregrina et inimicorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:3)
Et alibi dicitur, "Discendonon defeceris;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:6)
Et alibi, Discere ne cessas, cura sapientia crescit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:11)
Deus enim noster Ihesus Christuscum vidisset turbam que secuta fuerat eum in deserto, misertus fuit supeream dicens, "Si dimisero eos ieiunos, in via deficient."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:18)
Elimosina Deiita facta, substantia Dei ab eo creata in tantum crevit et habundavit utex reliquiis panum et piscium que superfuerant et habundaverant duodecimcophini replerentur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:22)
Similiter substantia Domini habundavit et crevit quandopavit Dominus .
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:23)
Et requiemtibi dabit Dominus Deus semper, salvabit in splendoribus animam tuam, etossa tua liberabit, et eris quasi ortus irriguus, et sicut fons vivus cuiusnon deficiunt aque.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 53:3)
illa crescunt mora et tanto plus solvendumest, quanto tardius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:15)
Sed licet beneficia per moram crescant;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:17)
Quia ut ait Seneca, "Numquam ubi fumat diu ignis deficit vapor," enim odiisemper latet in pectore inimici.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION