라틴어 문장 검색

etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo nos abducat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 4:3)
in quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 6:2)
quis enim tam inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas litteras oderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 6:3)
Theophrastus mediocriterne delectat, cum tractat locos ab Aristotele ante tractatos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 8:7)
sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari, quod ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis ornamenta neglexerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 19:3)
At etiam Athenis, ut e patre audiebam facete et urbane Stoicos irridente, statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus significet illum in hac esse rogatiuncula delectatum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 50:1)
nam neque laborum perfunctio neque perpessio dolorum per se ipsa allicit nec patientia nec assiduitas nec vigiliae nec ea ipsa, quae laudatur, industria, ne fortitudo quidem, sed ista sequimur, ut sine cura metuque vivamus animumque et corpus, quantum efficere possimus, molestia liberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 64:2)
stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona praeterita grata recordatione renovata delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:2)
ego autem arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad exitum perveniri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 4:2)
corporis autem voluptas si etiam praeterita delectat, non intellego, cur Aristoteles Sardanapalli epigramma tantopere derideat, in quo ille rex Syriae glorietur se omnis secum libidinum voluptates abstulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:3)
an est aliquid, quod te sua sponte delectet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 139:5)
nam his libris eum malo quam reliquo ornatu villae delectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 10:9)
id autem in parvis intellegi potest, quos delectari videamus, etiamsi eorum nihil intersit, si quid ratione per se ipsi invenerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 22:5)
quod autem continet non magis eam disciplinam, de qua loquor, quam vitam fortunasque nostras, id est ut, quod honestum sit, id solum bonum iudicemus, potest id quidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbis gravissimisque sententiis rhetorice et augeri et ornari, sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 33:4)
quis enim potest istis, quae te, ut ais, delectant, brevibus et acutis auditis de sententia decedere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 71:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION