라틴어 문장 검색

Haec juxta telum transversa demittitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 11:2)
Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem spathae lata, in ignem conjicienda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 23:2)
atque ubi acus transiit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse conjiciendum, et per eum in superiorem palpebrae partem attrahendum, ibique corpori agglutinandum, et imponendum medicamentum, quo foramen glutinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 23:10)
in quam linamentum conjiciendum est, quod et conjungi diductam cutem prohibeat, et in medio carunculam citet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 31:5)
eaque demittenda recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua vena laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 43:2)
Neque tamen timide demittenda est, quia inani loco excipitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 43:3)
Quumque id patefactum, et jam ulcus purum est, conjicienda eo pinna est, illita medicamento cicatricem inducente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 2:4)
Ubi purum est, eo pinna, eodem modo, quo in aure supra positum est (p. 283, 1. 34), medicamento illita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, ex toto id sanescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, X De polypo. 1:8)
Apud quosdam tamen positum est, vel fictilem fistulam, vel enodem scriptorium calamum in narem esse conjiciendum, sursum ad os perveniat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XI De ozaena. 1:3)
ut vinum, in quo malicorium decoctum, aut in quod galla candens conjecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 6:6)
Ferramentum autem demittitur magna cura habita, ne qua vena incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 1:7)
demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 1:9)
eo tum plumbea aut aenea fistula conjicienda est, vel recurvatis in exteriorem partem labris, vel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 2:1)
deinde postero die rursus fistulam demittunt, quod recens vulnus paulum diductum patitur, ut, si quid humoris superest, emittatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 2:9)
Igitur in duas acus fila conjicienda, eaeque duabus manibus tenendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION