라틴어 문장 검색

Rectas & circulos describere Problemata sunt sed non Geometrica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:14)
Ibi enim, ex phaenomenis caelestibus, per Propositiones in Libris prioribus Mathematice demonstratas, derivantur vires gravitatis quibus corpora ad Solem & Planetas singulos tendunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:29)
Utinam caetera Naturae phaenomena ex principiis Mechanicis eodem argumentandi genere derivare liceret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:31)
At postquam Motuum Lunarium inaequalitates aggressus essem, deinde etiam alia tentare caepissem quae ad leges mensuras Gravitatis & aliarum virium, ad figuras a corporibus secundum datas quascunque leges attractis describendas, ad motus corporum plurium inter se, ad motus corporum in Mediis resistentibus, ad vires, densitates & motus Mediorum, ad Orbes Cometarum & similia spectant, editionem in aliud tempus differendam esse putavi, ut caetera rimarer & una in publicum darem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:3)
Jam non miramur barbati Phaenomena Astri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:7)
Hujus autem aequationis in determinandis Phaenomenis necessitas, tum per experimentum Horologii oscillatorii, tum etiam per Eclipses Satellitum Jovis evincitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:8)
Corpus viribus conjunctis diagonalem parallelogrammi eodem tempore describere, quo latera separatis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 12:1)
O & intervallorum OK, OL majore OL describatur circulus occurrens filo MA in D:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 17:3)
Pendeant corpora A, B filis parallelis AC, BD a centris C, D. His centris & intervallis describantur semicirculi EAF, GBH radijs CA, DB bisecti.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:8)
Nam velocitatem Penduli in puncto infimo esse ut chorda arcus quem cadendo descripsit, Propositio est Geometris notissima.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:15)
addo quod experimenta jam descripta succedunt in corporibus mollibus aeque ac in duris, nimirum a conditione duritiei neutiquam pendentia.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 38:2)
vi regulari describit, sunt ipso motus initio in duplicata ratione temporum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 43:2)
Areas quas corpora in gyros acta radiis ad immobile centrum virium ductis describunt, & in planis immobilibus consistere, & esse temporibus proportionales.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 2:1)
Dividatur tempus in partes aequales, & prima temporis parte describat corpus vi insita rectam AB.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 4:1)
I) describens lineam Bc aequalem ipsi AB, adeo ut radiis AS, BS, cS ad centrum actis, consectae forent aequales areae ASB, BSc.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION