라틴어 문장 검색

cuius tympani versatio alias efficit, uti maior pars circuli signiferi, alias minor in versationibus suis temporibus designet horarum proprietates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장39)
cum autem in maioris tympani labro fuerint signorum caelestium deformationes, id autem sit inmotum et in summo habeat deformatum cancri signum, ad perpendiculum eius in imo capricorni, ad dextram spectantis librae, ad sinistram arietis signum, ceteraque inter eorum spatia designata sint, uti in caelo videntur:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장48)
intra murum plures specus designavit et fodiendo terram progrediebatur extra murum dumtaxat extra sagittae missionem et in omnibus vasa aenea suspendit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장38)
cum igitur essem in plurimis causis et in principibus patronis quinquennium fere versatus, tum in patrocinio Siciliensi maximum in certamen veni designatus aedilis cum designato consule Hortensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 3:1)
Poena est, quod non audet ab ullo beneficium accipere, quod non audet ulli dare, quod omnium designatur oculis aut designari se iudicat, quod intellectum rei optimae ac dulcissimae amisit.
(세네카, 행복론, Liber III 75:1)
nam et cum consules designaret, neminem ultra mensem quo obiit designauit, et in senatu, cui nouissime interfuit, multum ad concordiam liberos suos cohortatus, utriusque aetatem suppliciter patribus commendauit, et in ultima cognitione pro tribunali accessisse ad finem mortalitatis, quanquam abominantibus qui audiebant, semel atque iterum pronuntiauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 46장 1:4)
prorogatum et P. Iunio propraetori in Etruria cum eo exercitu, qui in provincia esset, et M. Tuccio propraetori in Bruttiis et Apulia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 579:2)
ex Gallia legiones quae sub C. Laelio fuerant ad M. Tuccium propraetorem in Bruttios traduci, et qui in Sicilia esset dimitti exercitum, et classem quae ibi esset Romam reduceret M. Sempronius propraetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 427:2)
& si ML designet spatium quod Luna in circulo revolvens, interea dum describit arcum PM, urgente & impellente vi praedicta 3IT, motu transverso describere posset, & ml designet spatium quod Luna in Ellipsi revolvens eodem tempore, urgente etiam vi 3IT, describere posset;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION