라틴어 문장 검색

Humorem subesse discimus, si tumor est, numquam ex toto se remittens, sed interdum levior aut propter famem, aut propter febriculam, maximeque in pueris:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 7:6)
praeter haec, si orae vulneris aridae sunt, si dolent inguina, si febris non desinit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 1:3)
eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 3:2)
Ac, ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 21:1)
Qui radit haec, audacter imprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid, et maturius desinat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 3:1)
nam finis vitii est, ubi scobis nigra esse desiit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 4:3)
Quod si caruncula increscere coeperit, et febricula aut soluta erit, aut levior, et cupiditas cibi reverterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseverandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 11:4)
deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 2:2)
Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur, nec febricula sequitur, nec quidquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 2:5)
atque iterum ad fracturam reversa, in superiore parte ultra priorem fasciam desinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 7:4)
quum ea desiit, modicum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 28:3)
illa autem secura tori taedasque parari nescia divinae fruitur sermone parentis maternosque bibit mores exemplaque discit prisca pudicitiae Latios nec volvere libros desinit aut Graios, ipsa genetrice magistra, Maeonius quaecumque senex aut Thracius Orpheus aut Mytilenaeo modulatur pectine Sappho (sic Triviam Latona monet;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:148)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
quisquis adhuc similes eunuchus tendit in actus, respiciens Cyprum desinat esse ferox.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:52)
furtim tamen ardua mittit cum donis promissa novis, si forte rogatus desinat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:189)

SEARCH

MENU NAVIGATION