라틴어 문장 검색

Nam et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 17:2)
Si in febre aures obtunsae sunt, si sanguis naribus fluxit, aut uenter resolutus est, illud malum desinit ex toto.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 19:2)
Quibusdam etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde rursus adsurgunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 26:3)
Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut uentris, si inmodica sitis, si longius tempus, si aluus uaria, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina uera esse coeperunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 30:1)
Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus uiscera continentur, frequenter spirare signum malum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 35:3)
si non decrescit, sed crescere desiit, neque speratur remissio, tum quoque, quamuis peior, sola tamen occasio non omittenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 11:3)
Desinit enim fluere qua nolumus, inde obiectis quae prohibeant, alia dato itinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 14:5)
Increscit autem morbus, dum grauiores dolores accessionesque ueniunt, eaeque et ante, quam proximae, reuertuntur et postea desinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 2:3)
Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 2:2)
Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequatur integritas;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 3:4)
Neque uerum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex uomica aut ex inflammatione aut ex ulcere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 5:4)
si accesserat, ubi ea uel desierat, uel si adsidue inhaerebat, certe si se inclinauerat, cibum dabat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 6:8)
Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque uel ex inguine uel ex lassitudine uel ex aestu aliaue re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil mouerit, cibus dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 1:3)
Sed is dari debet, si cotidiana febris est, quae ex toto desinat, simul atque corpus integrum factum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 3:3)
Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem et uesperum desinit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION