라틴어 문장 검색

sed auspiciis magis quam novi exempli rogatione deterritum ut potius credam, cum ipsius viri facit ingenium, tum quod ei suffectus est extemplo P. Manlius dictator - quem quid creari attinebat ad id certamen quo M. Furius victus esset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 406:1)
diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit, cum et abnuere certamen vererentur et praecipuam sortem periculi petere nollent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 85:1)
deinde admiratio incessit quod nec pugnam inirent nec, si ab eo consilio iniquitate loci deterrerentur, opere se valloque circumdarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 385:2)
Latinos Campanosque, si sub dicione populi Romani essent, pro imperio arcerent Samniti agro, sin imperium abnuerent, armis coercerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 23:1)
quibus in forum delatis et ad viginti matronis, apud quas deprehensa erant, per viatorem accitis, duae ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante indice bibere iussae, ut se falsum commentam in conspectu omnium arguerent, spatio ad conloquendum sumpto, cum submoto populo rem ad ceteras rettulissent, haud abnuentibus et illis bibere, epoto medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 262:1)
iam primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 243:1)
latiorque et re et personis quaestio fieri abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 370:2)
ceterum ex Maximi cognomine ortum errorem abnuerim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 31:2)
postero die deterritis tribunis ingenti consensu accepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 104:1)
de societate haud abnuunt barbari:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 125:1)
patres ab iubendo dictatore consulis subrogandi comitia ex sententia principum habita deterruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 133:2)
Fabius de se eadem fere quae priore anno dicendo abnuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 199:1)
ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi deterriti a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim admotis in moenia evasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 219:2)
piget tamen in certo ponere, cum ea ipsa inter consules populi Romani, iam iterum eodem honore fungentes, disceptatio fuerit, Appio abnuente missas, Volumnio adfirmante Appi se litteris accitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 232:2)
in pluribus annalibus duorum ea consulum propria victoria est, Volumnius in Samnio interim res gerit Samnitiumque exercitum in Tifernum montem compulsum, non deterritus iniquitate loci, fundit fugatque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 434:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION