라틴어 문장 검색

Illud in his rebus vereor, ne forte rearis impia te rationis inire elementa viamque indugredi sceleris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:1)
usque adeo largos haustus e fontibus magnis lingua meo suavis diti de pectore fundet, ut verear ne tarda prius per membra senectus serpat et in nobis vitai claustra resolvat, quam tibi de quavis una re versibus omnis argumentorum sit copia missa per auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:18)
veritos . . .
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 18:3)
Erubuit Caesar, venitque in advocationem, ut qui vereretur non superbus tantum sed etiam ingratus videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:5)
— Advena nostri, Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli Diceret:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 7:4)
Etsi vereor me, dum ostendere cupio quantum Virgilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex omnibus flores vel quae in carminis sui decorem ex diversis ornamenta libaverit, occasionem reprehendendi vel inperitis vel malignis ministrem, exprobrantibus tanto viro alieni usurpationem, nec considerantibus hunc esse fructum legendi, aemulari ea quae in aliis probes et quae maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum oportuna derivatione convertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 2:2)
Veretur enim ne in ipso discessu classi noceant, dum raptu nimio tamquam per fugam redeunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 10:2)
Non rupta trementi Verba sono, nec vox antri complere capacis Sufficiens spatium, nulloque horrore comarum Excussae laurus, immotaque culmina templi, Securumque nemus, veritam se credere Phoebo Prodiderant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:37)
Vereor civilibus armis Pompeium nullo tristem committere damno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:21)
Iam pectora non tegit armis, Ac veritus credi clypeo, laevaque vacasse, Aut culpa vixisse sua, tot vulnera belli Solus obit, densamque ferens in pectore silvam, Iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:56)
Sed castra fugatos Ne revocent, pellatque quies nocturna pavorem, Protinus hostili statuit succedere vallo, Dum Fortuna calet, dum conficit omnia terror, Non veritus, grave ne fessis ac Marte subactis Hoc foret imperium.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:2)
Non ulla in litora puppim Ante dedi fugiens, saevi cum Caesaris iram Iam scirem meritam, servata coniuge, Lesbon, Non veritus tantam veniae committere vobis Materiem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:18)
Quis sacris dignam movisse verebitur umbram?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:11)
ac, dubiis veritus se credere regnis, Abstinuit tellure rates.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:40)
Nec nos deterreat ausis Hesperii Fortuna ducis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION