라틴어 문장 검색

huic semper irruptioni nos miseri Arverni ianua sumus, namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta subministramus, quia, quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice patiuntur, circumiectarum vero spatia tractumque regionum iam pridem regni minacis importuna devoravit impressio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 1:2)
Minus autem et illi faciunt qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 11:3)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)
plures etiam timore praecipites flumen, quod transierant, deuorauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:7)
Sed mirum in modum sola illa destina, cui incumbens obiit, ab ignibus circum cuncta uorantibus absumi non potuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:1)
Iam devorandum censes, si conspexeris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2129)
Auscultate atque operam date et mea dicta devorate.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3133)
inhiat aurum ut devoret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 233)
Meus hic est, hamum vorat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 189)
Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 257)
Pro di immortales, opsecro vostram fidem, quam orationem hanc aures dulcem devorant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 25)
Dum recens est dator, dum calet, devorari decet iam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 728)
Iam postulabas te, impurata belua, totam Siciliam devoraturum insulam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 677)
Quaenam ballaena meum voravit vidulum, aurum atque argentum ubi omne compactum fuit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 679)
At pol ego etsi votet edim, atque ambabus malis expletis vorem, et quod illi placeat praeripiam potissimum, neque illi concedam quicquam de vita mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4117)

SEARCH

MENU NAVIGATION