라틴어 문장 검색

- Vbi is dolor coepit, admouere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde ualidiora, simulque frictione ad extremas partes [id est crura brachiaque] materiam reuocare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:5)
Interdum etiam tenuis urina in ipsa crura destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:13)
Iocineris autem uulnerati notae sunt multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 14:1)
Minimeque ambulatio conuenit femine aut crure aut pede laborante.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 54:7)
Atque hoc quoque malo fere corpora seniora temptantur aut quae mali habitus sunt, sed in cruribus maxime.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 17:5)
Fit maxime in pedibus et cruribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 21:7)
Igitur lauari debet leuiter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fouere oculos;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 22:1)
cumque subiectus est, ansis ad uentrem datis, posteriore parte in eas adductae fasciae coiciuntur, atque ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sinisterior dextra procedit, circumdataeque circa aluum inter se nouissime deligantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 22:6)
eaque deliganda sunt cruribus inter se deuinctis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 27:6)
si in dextro, resupinum collocari uolunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:2)
in dextro ab eo, qui naribus propior est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 22:6)
Quemadmodum autem uenae delegendae sunt, quidque lectis is faciendum sit, cum uenero ad crurum uarices, dicam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 48:5)
et prius interiori membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio uulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 4:3)
quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consueuit, tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo differo.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 4:2)
deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, uenam et arteriam et neruum tunicamque eorum a superiore tunica deducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION