라틴어 문장 검색

) Non ergo putemus Evangelium prophetae esse contrarium, ut quod ille impossibile dicit effatu, hic narrare incipiat, et ibi de generatione divinitatis, hic de incarnatione dictum est. Et beatus Augustinus hanc ipsam Verbi generationem profitens, frustra legi vel exponi, sive intelligi a multis etiam antequam exponatur, intelligi posse asseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:9)
Nec solum iustus uera racione, sed ipsa Iusticia est, non solum lucidus ipse, sed ipsa Lux est nocte carens, nec solum nomine solo Dicitur immensus, uerum mensura caduca Singula describens et certis finibus aptans, Nec fortis sola dicti racione sed ipsum Robur subsistit, eterno robore nitens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:14)
Servius Sulpicius religionem esse dictam tradidit quae propter sanctitatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi a relinquendo dicta ut a carendo cerimonia.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 8:2)
Quod autem Alcaeus poeta dixit et vulgo canitur, *Οἴνῳ πνεύμονα τέγγε, τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται, ideo dictum est quia pulmo revera gaudet humore, sed trahit quantum sibi aestimat necessarium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 13:1)
hoc iste Aenean eodem in tempore eiusdem rei causa inducit fecisse, cum dicit 'litora cum patriae lacrimans portusque relinquo'. et multi tradunt hoc in primo dictum Troiae ab oris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 103)
post vero, sicut dictum est, Chaoniam ab Heleno appellatam, qui fratrem suum Chaonem, vel ut alii dicunt comitem, dum venaretur occiderat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3343)
cortina cortina dicta est aut quod cor teneat, aut quod tripus saeptus erat corio serpentis, ut diximus supra:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3471)
tamen secundum Homerum dictum est, qui interdum ῥοδοδάκτυλον, id est rosei coloris digitos habentem, interdum κροκόπεπλον dicit Auroram, id est crocei coloris veste circumdatam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 263)
dicti autem sunt Faunus et Fauna a vaticinando, id est fando, unde et fatuos dicimus inconsiderate loquentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 474)
facit enim in his quae a Socrate dicta rettulit Socratem disputantem formam dei quaeri non oportere, eundemque et solem et animum deum dicere, et modo unum tum autem plures deos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 31:2)
dicere enim aiunt Ennium, flammam a sapiente facilius ore in ardente opprimi, quam bona dicta teneat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 222:1)
Eam non apparere ut dictum est mulieri, Furore plena vocat omnes et verbera Proponit gravia, verum si non dixerint.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et domina: Quam noceat saepe verum dicere.9)
Sed profecto cum interdicitur ne quis aliter doceat aut praedicet catholicam fidem quam in praedictis continetur conciliis, aliter dictum puto non secundum verborum diversitatem, sed secundum fidei diversitatem, ac si dicatur, aliter, hoc est contrario modo, non diverso verborum sono, quia et nos Latine dicimus quod illi Graece.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:12)
hic ergo totius rei et praecipue sacrationis aliud agens poeta mentionem inseruit, dicens 'hac quicumque sacrum violarit vulnere corpus, Tros Italusve, mihi pariter det sanguine poenas'. bene ergo, sicut dictum est, 'violarit', quia dixerat 'sacrum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5913)
Sic et juxta ipsam Patris proprietatem specialiter ei et maxime quae ad potentiam pertinent assignari solent, cum ex ipsius, ut dictum est, nomine, divina specialiter potentia designetur, et eo ipso quod solus ipse ingenitus dicitur, hoc est a seipso, non ab alio;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION