라틴어 문장 검색

Neque enim refert videre quid dicendum sit, nisi id queas solute et suaviter dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 1:5)
Ego vero, inquit ille, ut me tibi indicem, in eis etiam causis, in quibus omnis res nobis cum iudicibus est, non cum populo, tamen si a corona relictus sim, non queam dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 3:2)
ego autem mirari non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 13:1)
quare, quotienscumque dicetur male quis de se mereri sibique esse inimicus atque hostis, vitam denique fugere, intellegatur aliquam subesse eius modi causam, ut ex eo ipso intellegi possit sibi quemque esse carum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 39:5)
dant enim arcum sagittas hastam clipeum fuscinam fulmen, et si actiones quae sint deorum non vident, nihil agentem tamen deum non queunt cogitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:2)
Hae disciplinae igitur si sibi consentaneae velint esse, de officio nihil queant dicere, neque ulla officii praecepta firma, stabilia, coniuncta naturae tradi possunt nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxime honestatem propter se dicant expetendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 8:2)
Huius vis ea est, ut ab honesto non queat separari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 121:4)
neque enim attinet naturae repugnare nec quicquam sequi, quod assequi non queas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 142:3)
Ex quo Ennius nequiquam sapere sapientem, qui ipse sibi prodesse non quiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 78:5)
'Enimvero' inquit Crassus 'mirari satis non queo etiam te haec, Scaevola, desiderare, quae neque ego ita teneo, uti ei, qui docent, neque sunt eius generis, ut, si optime tenerem, digna essent ista sapientia ac tuis auribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 165:1)
si leges nobis aut si hominum peritorum responsa cognoscenda sunt, veremur ne ea, si ab adulescentia iuri civili minus studuerimus, non queamus cognoscere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:4)
dum modo hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint, esse laudandam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 142:3)
scitum est enim causam conferre in tempus, cum adferre plura, si cupias, non queas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 228:2)
in omnibus igitur causis tres sunt gradus, ex quibus unus aliquis capiendus est, si pluris non queas, ad resistendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 1:1)
proinde quasi bonis et fortibus et magno animo praeditis ulla sit ad rem publicam adeundi causa iustior, quam ne pareant inprobis neve ab isdem lacerari rem publicam patiantur, cum ipsi auxilium ferre, si cupiant, non queant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION