라틴어 문장 검색

noctem adeo quietam egit ut digredi sine noxa potuerit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장13)
manentibus honorata militia, digredientibus spolia Romanorum offerebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장5)
Titum, antequam digrederetur, multo apud patrem sermone orasse ferunt ne criminantium nuntiis temere accenderetur integrumque se ac placabilem filio praestaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장1)
incesseratque fama primores Galliarum ab Othone adversus Vitellium missos, antequam digrederentur, pepigisse ne deessent libertati, si populum Romanum continua civilium bellorum series et interna mala fregissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 54장8)
profectus ad Vespasianum Antonius ut non pro spe sua excipitur, ita neque averso imperatoris animo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 80장3)
Profectus Novaesium Bonnamque ad visenda castra, quae hiematuris legionibus erigebantur, navibus remeabat disiecto agmine, incuriosis vigiliis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장1)
quid profectum caede et incendiis legionum nisi ut plures validioresque accirentur?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장4)
neque eo setius Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia praestabat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:2)
quibus rebus fiebat ut non minus eorum voluntate perpetuum imperium obtineret, qui miserant, quam illorum, cum quibus erat profectus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:3)
[illi enim dixerant, cum vento borea domo profectus eo pervenisset, sese dedituros] se enim domum Chersonesi habere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:2)
quo factum est ut et Parii a deditione deterrerentur et Miltiades, timens ne classis regia adventaret, incensis operibus, quae statuerat, cum totidem navibus atque erat profectus Athenas magna cum offensione civium suorum rediret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 4:1)
hanc legationem suscepit Themistocles et solus primo profectus est:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 5:1)
ille, quod hospitio Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans Graeciae civitates de controversiis suis inter se iure disceptare quam armis contendere, Lacedaemonem sua sponte est profectus pacemque inter duas potentissimas civitates conciliavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:2)
hac spe cum profectus esset in Africam, multum eum antistites Iovis fefellerunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
nam cum ei omnes essent honores decreti totaque res publica domi bellique tradita, ut unius arbitrio gereretur, et ipse postulasset ut duo sibi collegae darentur, Thrasybulus et Adimantus, neque id negatum esset, classe in Asiam profectus, quod apud Cymen minus ex sententia rem gesserat, in invidiam recidit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION