라틴어 문장 검색

haec est enim, ut scis, vetus et Socratica ratio contra alterius opinionem disserendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 8:3)
duobus Pherecratem quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit nihil esse omnino animum, et hoc esse nomen totum inane, frustraque animalia et animantis appellari, neque in homine inesse animum vel animam nec in bestia, vimque omnem eam, qua vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiliter esse fusam nec separabilem a corpore esse, quippe quae nulla sit, nec sit quicquam nisi corpus unum et simplex, ita figuratum ut temperatione naturae vigeat et sentiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 21:2)
sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi elegantia ratione et via philosophantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 6:4)
Itaque mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partis disserendi non ob eam causam solum placuit, quod aliter non posset, quid in quaque re veri simile esset, inveniri, sed etiam quod esset ea maxuma dicendi exercitatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 9:1)
definis tu mihi, non tollis dolorem, cum dicis asperum, contra naturam, vix quod ferri tolerarique possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 30:2)
ut enim in Academiam nostram descendimus inclinato iam in postmeridianum tempus die, poposci eorum aliquem, qui aderant, causam disserendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:1)
sic enim definitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:6)
Haec omnia definiunt Stoici, eaque verba quae dixi singularum rerum sunt, non, ut videntur, easdem res significant, sed aliquid differunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 84:1)
quam sic definiunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 12:5)
cum autem inaniter et effuse animus exultat, tum illa laetitia gestiens vel nimia dici potest, quam ita definiunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 13:3)
itaque eas definiunt pressius, ut intellegatur, non modo quam vitiosae, sed etiam quam in nostra sint potestate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:5)
Haec autem definiunt hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:3)
Quae autem subiecta sunt sub metum, ea sic definiunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:3)
Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic definiuntur, ut ira sit libido poeniendi eius qui videatur laesisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo existens, quae θύμωσισ Graece dicitur, odium ira inveterata, inimicitia ira ulciscendi tempus observans, discordia ira acerbior intimo animo et corde concepta, indigentia libido inexplebilis, desiderium libido eius, qui nondum adsit, videndi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 21:1)
definiunt autem animi aegrotationem opinationem vehementem de re non expetenda, tamquam valde expetenda sit, inhaerentem et penitus insitam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION