라틴어 문장 검색

facilius est enim apta dissolvere quam dissipata conectere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 1:4)
qui discedere animum censent, alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:4)
si anima est, fortasse dissipabitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:2)
ita, sive dissipantur, procul a terris id evenit, sive permanent et conservant habitum suum, hoc etiam magis necesse est ferantur ad caelum et ab is perrumpatur et dividatur crassus hic et concretus aër, qui est terrae proximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 41:4)
aut qui dissipatos homines congregavit et ad societatem vitae convocavit, aut qui sonos vocis, qui infiniti videbantur, paucis litterarum notis terminavit, aut qui errantium stellarum cursus praegressiones insti[tu]tiones notavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:4)
Cui/ nec arae pa/triae domi stant, fra/ctae et disiectae/ iacent, Fa/na flamma de/flagrata, to/sti alti stant pa/rietes De/formati atque a/biete crispa - scitis quae sequantur, et illa in primis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:15)
parumne declaravit vir gravis et sapiens lege Sempronia patrimonium publicum dissupari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:8)
His aut subtrahendi sunt ei, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi conligant, - quid est autem se ipsum colligere nisi dissupatas animi partis rursum in suum locum cogere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 78:1)
tu urbis peperisti, tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et vocum communione iunxisti, tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 5:5)
Nam si nihil aliud essent quàm vapores vel exhalationes Terrae, Solis & Planetarum, Cometa hicce in transitu suo per viciniam Solis statim dissipari debuisset.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:2)
Tanto autem calore vapores & exhalationes, omnisque materia volatilis statim consumi ac dissipari debuissent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:11)
veterānī nōlunt agrōs colere sed dīvitiās ōtiōsī dissipant.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit22)
nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam horrida securis frangebat gressibus arva, qualis Caucasea decurrens arduus arce Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore, cum se verticibus magni demisit Olympi et periturorum disiecit tela Gigantum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:10)
Factum rumor dissipat;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.3)
Ille continuo exscreat Sibi in sinistram et sputum digitis dissipat.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION