라틴어 문장 검색

Idque quibusdam feminis crebro reuertens perpetuum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 1:5)
Cum uero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis euocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id uitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:4)
id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam ualetudinem tutam praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 1:4)
Quidam etiam, cum asinino lacte poto sese eluissent, in perpetuum hoc malum euaserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 2:1)
Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro ui corporis aestimandum, ut inbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit, tenuem scilicet et exiguum, qui tantum sustineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 46:1)
Quae in omnibus collyris fistularum perpetua sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 42:1)
Illud perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 6:5)
Gingiuarum uero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:4)
Illud perpetuum est, post curationem, dum inflammatio manet, quale supra positum est, cataplasma super dare, et cotidie ulcera eadem ratione curare.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 6:8)
Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid uel excidit uel absciditur, hanc non esse seruandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 11:1)
Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro uulnus esse adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:3)
idque perpetuum est, ubicumque medicus et quacumque causa cutem excidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:5)
nam leui motu eripi acies in perpetuum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 35:3)
quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 4:2)
Themisonis vero aemuli, si perpetua, quae promittunt, habent, magis etiam quam ulli, rationales sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION