라틴어 문장 검색

" Considera quid vox ista significet, Lucili virorum optime, et intelleges, quam foeda sit hominum levitas cotidie nova vitae fundamenta ponentium, novas spes etiam in exitu inchoantium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 16:4)
Cum adieris eius hortulos et inscriptum hortulis legeris Hospes, hic bene manebis, hic summum bonum voluptas est, paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:1)
Huius fundamentum quod sit quaeris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 1:3)
Fundamentum hoc esse dixi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 1:5)
Haec, quibus delectatur vulgus, tenuem habent ac perfusoriam voluptatem, et quodcumque invecticium gaudium est, fundamento caret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 5:3)
Fundamenta tua multum loci occupaverunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 1:4)
Alterum fundamenta lassarunt in mollem et fluvidam humum missa multumque laboris exhaustum est, dum pervenitur ad solidum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 5:4)
Quaedam ingenia facilia, expedita, quaedam manu, quod aiunt, facienda sunt et in fundamentis suis occupata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 6:1)
Quomodo dicetur οὐσία res necessaria, natura continens fundamentum omnium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 6:9)
sic animus in hoc tristi et obscuro domicilio elusus, quotiens potest, apertum petit et in rerum naturae contemplatione requiescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 17:2)
In hoc obnoxio domicilio animus liber habitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 21:4)
Nemo nostrum cogitat quandoque sibi ex hoc domicilio exeundum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 16:6)
His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
Non est autem ars sui iuris, cui precarium fundamentum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 27:6)
aliunde alio transeat et domicilia mutet in alias animalium formas aliasque coniectus, an non amplius quam semel serviat et emissus vagetur in toto;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION