라틴어 문장 검색

Ideo in optima quaque mille figuras extemporales invenimus, in iis etiam quas tantum editas scimus, ut in Verrem:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 10:1)
nam ex edito desiliens aqua suscepta marmore albescit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 24:1)
A latere aestiva cryptoporticus in edito posita, quae non adspicere vineas sed tangere videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:1)
haec unum sinum molli curvamine amplectitur, illa editissimo dorso duos dirimit;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:2)
Accidit fortuitum, sed non tamquam fortuitum, quod editis libris Certus intra paucissimos dies implicitus morbo decessit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 24:1)
ut genus audierunt, animos pater editus auget, et pudet in paucis nomen habere casis, Romuleoque cadit traiectus Amulius ense, regnaque longaevo restituuntur avo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권37)
"ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem devorat, immersam visceribusque tenet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권126)
"quaque die partu est edita, magna fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권12)
"Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권125)
Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnaee vitreis peperisse sub undis creditur, egregius forma, quam divite cultu augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 5:2)
Si nulla est gratia matris, nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur, vilior illius, quod nostro est edita partu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 49:4)
Utque hominis speciem materna sumit in alvo perque suos intus numeros componitur infans, nec nisi maturus communes exit in auras, sic ubi visceribus gravidae telluris imago effecta est hominis, feto consurgit in arvo, quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:4)
Hic aevo veteres mortalia primo corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 32:2)
At simul est auctor necis editus, excidit omnis luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 47:3)
Quod abominor, ergo edita forte tuo fuerit si femina partu, (invitus mando:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 57:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION