라틴어 문장 검색

Iam cum non amplius passus md inter hostium aciem suasque munitiones esse animadvertisset intellexissetque ad impediendos milites suos et ab opere depellendos hostem propius accedere et necesse haberet legiones a munitionibus deducere, imperat turmae Hispanorum ut ad proximum collem propere accurrerent praesidiumque inde deturbarent locumque caperent, eodemque iubet levis armaturae paucos consequi subsidio.
(카이사르, 아프리카 전기 39:2)
Interim Scipionis copiis prostratis passimque toto campo fugientibus confestim Caesaris legiones consequi spatiumque se non dare colligendi.
(카이사르, 아프리카 전기 85:3)
Nam quod existimabat eos posse conata efficere, nocta tota ultra stabat flumen Salsum in acie.
(카이사르, 히스파니아 전기 16:3)
Quae res secundum nostris efficiebat proelium.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:6)
Cuius decursum antecedebat rivus qui ad eorum accessum summam efficiebat loci iniquitatem.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:3)
Haec mora adversarios alacriores efficiebat:
(카이사르, 히스파니아 전기 30:7)
Hoc Pompeius ut oppidi oppugnationem tutiorem efficeret, omnem materiem circum oppidum succisam intro congessit.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:10)
Caesar maxime studebat ut, quam angustissimam partem oppidi palus a meridie interiecta efficiebat, hanc operibus vineisque agendis ab reliqua parte urbis excluderet, illud spectans primum ut, cum in duas partis esset urbis divisa acies, uno consilio atque imperio administraretur, deinde ut laborantibus succurri atque ex altera oppidi parte auxilium ferri posset, in primis vero ut aqua pabuloque abundaret, quarum alterius rei copiam exiguam, alterius nullam omnino facultatem habebat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:7)
Ipsi homines ingeniosi atque acutissimi quae a nobis fieri viderant ea sollertia efficiebant ut nostri illorum opera imitati viderentur, et sua sponte multa reperiebant unoque tempore et nostras munitiones infestabant et suas defendebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 3:2)
nam quae flumine Nilo fertur adeo est limosa ac turbida ut multos variosque morbos efficiat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:3)
ad has minores apertasque compluris adiecerunt et in portu periclitati remigio quid quaeque earum efficere posset idoneos milites imposuerunt seque ad confligendum omnibus rebus paraverunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:9)
Quorum altero opere effecto, ut nulla omnino scapha egredi posset, altero instituto omnes Alexandrinorum copiae ex oppido se eiecerunt et contra munitiones pontis latiore loco constiterunt, eodemque tempore quae consueverant navigia per pontis ad incendia onerariarum emittere ad molem constituerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:8)
Alexandrini cum Romanos et secundis rebus confirmari et adversis incitari viderent neque ullum belli tertium casum nossent quo possent esse firmiores, ut coniectura consequi possumus, aut admoniti a regis amicis qui in Caesaris erant praesidiis, aut suo priore consilio per occultos nuntios regi probato legatos ad Caesarem miserunt, ut dimitteret regem transireque ad suos pateretur:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 23:1)
Postero die castellum, quod rex in proximo vico non longe a suis castris munierat bracchiisque cum opere castrorum coniunxerat vici obtinendi causa, Caesar aggressus omnibus copiis expugnat, non quo id minore numero militum consequi difficile factu putaret, sed ut ab ea victoria perterritis Alexandrinis protinus castra regis oppugnaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:4)
quibus coactis XII efficit.
(카이사르, 내란기, 1권 15:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION