라틴어 문장 검색

hanc igitur, sive composi- tionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, et adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum, quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut interductu librari, sed numero coacta debet insistere, verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam soluta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 2:1)
- tum notatio, cum ex verbi vi argumentum aliquod elicitur hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 5:4)
. Ea est autem, cum ex vi nominis argumentum elicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:2)
multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo, ut cum quaeritur postliminium quid sit - non dico quae sint postlimini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 4:1)
in quo primum insistit quasi ad repugnandum con- gressa defensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 1:2)
Quam regionem cum superavit animus naturamque sui similem contigit et adgnovit, iunctis ex anima tenui et ex ardore solis temperato ignibus insistit et finem altius se ecferendi facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:3)
Iphigenia Aulide duci se immolandam iubet, ut hostium eliciatur suo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:8)
qui volunt exclamare maius, num satis habent latera fauces linguam intendere, e quibus elici vocem et fundi videmus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:5)
ut enim id non potest, sic animus perturbatus et incitatus nec cohibere se potest nec, quo loco vult, insistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 41:2)
neque enim umquam finem inveniet libido - , nos vellem praemio elicere possemus, qui nobis aliquid attulisset, quo hoc firmius crederemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 20:4)
Si rota globo extrinsecus ad angulos rectos insistat, & more rotarum revolvendo progrediatur in circulo maximo;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 11:1)
Si rota globo concavo ad rectos angulos intrinsecus insistat & revolvendo progrediatur in circulo maximo;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 13:1)
Sit ABL globus, C centrum ejus, BPV rota ei insistens, E centrum rotae, B punctum contactus, & P punctum datum in perimetro rotae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 15:1)
Et primus terminus, qui hic est e, denotabit semper longitudinem ordinatae BC insistentis ad indefinitae quantitatis initium B;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 70:5)
Sic in Problemate jam solvendo, si scribantur [sqrt]1 + aa ÷ ee seu n ÷ e pro [sqrt]{1 + QQ}, nn ÷ 2e^3 pro R, & ann ÷ 2e^3 pro S, prodibit Medii densitas ut a ÷ ne, hoc est (ob datam n) ut a ÷ e seu OB ÷ BC, id est ut Tangentis longitudo illa CT, quae ad semidiametrum OL ipsi AK normaliter insistentem terminatur, & resistentia erit ad gravitatem ut a ad n, id est ut OB ad circuli semidiametrum OK, velocitas autem erit ut [sqrt]2BC.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION