라틴어 문장 검색

Quae declinationes cum contrarias inter se qualitates habeant, variam quoque postulant ordinationem pro conditione suae positionisin partibus vitium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 2:2)
Atque haec per fissuram insitarum est ordinatio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 12:3)
in cuius ordinatione Sextilem mensem e suo cognomine nuncupauit magis quam Septembrem quo erat natus, quod hoc sibi et primus consulatus et insignes uictoriae optigissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 2:2)
auditus est certe, dum ex eo quaerit, ecquid sciret, cur sibi uisum esset ordinatione proxima Aegypto praeficere Mettium Rufum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 2:2)
1. Reverendissimo in Christo patri dominorum suorum carissimo domino Nicholao miseratione celesti Ostiensi et Vallatrensi episcopo, Apostolice Sedis legato, necnon in Tuscia Romaniola et Marchia Tervisina et partibus circum adiacentibus paciario per sacrosanctam Ecclesiam ordinato, devotissimi filii A. capitaneus Consilium et Universitas partis Alborum de Florentia semetipsos devotissime at que promptissime recommendant.
(단테 알리기에리, Epistolae 2:1)
Preoccupetis faciem eius in confessione subiectionis, et in psalterio penitentie iubiletis, considerantes quia "potestati resistens Dei ordinationi resistit";
(단테 알리기에리, Epistolae 28:5)
et qui divine ordinationi repugnat, voluntati omnipotentie coequali recalcitrat;
(단테 알리기에리, Epistolae 28:6)
Vere Dei ordinationi resistit, proprie voluntatis ydolum venerando, dum regem aspernata legiptimum non erubescit insana regi non suo iura non sua pro male agendi potestate pacisci.
(단테 알리기에리, Epistolae 56:11)
ut patet ubi episcopi sunt tempore minores quam sui archipresbyteri. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:21)
In Gallia res novae, civitatumque foederatarum Americanarum ordinatio, eodem fere tempore fiebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.86)
Romanum episcopum iam paene factionis laqueis inretitum et vicisse adversarios et non nocuisse superatis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:5)
Gloria episcopi est pauperum opibus providere, ignominia omnium sacerdotum est propriis studere divitiis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:10)
Sed et episcopi sacerdotes se sciant esse, non dominos:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:19)
honorent clericos quasi clericos, ut et ipsis a clericis quasi episcopis deferatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:20)
Quod Aaron et filios eius, hoc episcopum et presbyteros noverimus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION