라틴어 문장 검색

quare in utraque mihi pariter ratione videtur errare atque illi, supra quos diximus ante.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 20:4)
sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:4)
in quae corpora si nullus tibi forte videtur posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:4)
magno opere in quo mi diversi errare videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:4)
quin etiam morbis in corporis avius errat saepe animus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:9)
nam si tanto operest animi mutata potestas, omnis ut actarum exciderit retinentia rerum, non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:2)
nam licet aeternum per nos sic esse soporem, nec desiderium nostri nos adficit ullum, et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus longe ab sensiferis primordia motibus errant, cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:14)
errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:15)
ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor non datur, ardorem qui membris stinguere possit, sed laticum simulacra petit frustraque laborat in medioque sitit torrenti flumine potans, sic in amore Venus simulacris ludit amantis, nec satiare queunt spectando corpora coram nec manibus quicquam teneris abradere membris possunt errantes incerti corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:13)
quo magis errantes caeca ratione feruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:6)
nam petere veniam solemus aut cum inprudentes erravimus aut cum noxam imperio conpellentis admisimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 15:3)
Servi eius, cum de vicino scropha erraret, subreptam conficiunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:3)
Si enim sol, ut veteribus placuit, dux et moderator est luminum reliquorum, et solus stellis errantibus praestat, ipsarum vero stellarum cursus ordinem rerum humanarum, ut quibusdam videtur, pro potestate disponunt, ut Plotino constat placuisse, significant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 3:1)
Mollusca haec nux est, ne quis forte inscius erret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 12:3)
Cumque superba foret Babylon spolianda tropaeis Ausoniis, umbraque erraret Crassus inulta, Bella geri placuit nullos habitura triumphos?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION