라틴어 문장 검색

quam litteram etiam e maxillis et taxillis et paxillo et vexillo consuetudo elegans Latini sermonis evellit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 2:9)
adiutus denuo excussi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말99)
hoc premendum etiam atque etiam est et urguendum confirmato illo, de quo, si mortales animi sunt, dubitare non possumus, quin tantus interitus in morte sit, ut ne minima quidem suspicio sensus relinquatur - hoc igitur probe stabilito et fixo illud excutiendum est, ut sciatur, quid sit carere, ne relinquatur aliquid erroris in verbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:1)
hanc excutere opinionem mihimet volui radicitus, eoque fui fortasse longior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:8)
nos autem audeamus non solum ramos amputare miseriarum, sed omnis radicum fibras evellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:2)
Quae tota poterit evelli explicata, ut principio dixi, causa aegritudinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:3)
in quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere, quasi calvitio maeror levaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:4)
tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat, exanimationem metum subsequentem et quasi comitem pavoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem metum permanentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 19:2)
nam cum est concupita pecunia nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret eam cupiditatem, permanat in venas et inhaeret in visceribus illud malum, existitque morbus et aegrotatio, quae evelli inveterata non possunt, eique morbo nomen est avaritia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:4)
Aegrotationes autem morbique animorum difficilius evelli posse putantur quam summa illa vitia, quae virtutibus sunt contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 32:5)
Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus esse et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optumam existiment.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:4)
sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae evellenda et extrahenda penitus, non circumcidenda nec amputanda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:13)
"nam belle hoc excute totum:"
(페르시우스, 풍자, satire 137)
"omne vafer vitium ridenti Flaccus amico tangit et admissus circum praecordia ludit, callidus excusso populum suspendere naso:"
(페르시우스, 풍자, satire 190)
Si tibi crateras argenti incusaque pingui auro dona feram, sudes et pectore laevo excutiat guttas laetari praetrepidum cor.
(페르시우스, 풍자, satire 247)

SEARCH

MENU NAVIGATION