라틴어 문장 검색

Singula examinet qui volet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 58:10)
Cuius verbosa ne sit commendatio, Attende, cur negare cupidis debeas, Modestis etiam offerre quod non petierint.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.6)
pretium est operae attendere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.3)
ideo nunc rogo ut non tantum universitati eius attendas, verum etiam particulas qua soles lima persequaris.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 3:2)
Petis ut libellos tuos in secessu legam examinem, an editione sint digni;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 1:1)
Proinde hoc te non moveat, si cetera non refragantur, quae velim quam diligentissime examines.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 9:1)
quas velim attendas, ne in bilem et amaritudinem vertat iniuria.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 8:2)
Qua tamen ne sit opus, etiam atque etiam attende;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 7:2)
Attendimus ergo, ut quam saluberrime reficiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 3:1)
Tunc deos tunc hominem esse se meminit, invidet nemini neminem miratur neminem despicit, ac ne sermonibus quidem malignis aut attendit aut alitur:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 2:2)
Per silentium noctis sonus ferri, et si attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 5:2)
Divus quidem Nerva - nam privatus quoque attendebat his quae recte in publico fierent - missis ad me gravissimis litteris non mihi solum, verum etiam saeculo est gratulatus, cui exemplum - sic enim scripsit - simile antiquis contigisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 9:1)
Est autem mihi moris, quod sum daturus in manus hominum, ante amicorum iudicio examinare, in primis tuo.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 2:1)
Ego attendam, ne quis nisi faber recipiatur neve iure concesso in aliud utantur;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 33 3:2)
ipsa quod hae faciunt opus, exigit, ipsa, quis usus quove sit in folio, quae sit concordia mixtis, novit et advertens pensas examinat herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION