라틴어 문장 검색

Parem moderationem minoribus quoque et personis et rebus exhibuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 2:1)
Publice munificentiam bis omnino exhibuit, pro posito milies sestertium gratuito in trienni tempus et rursus quibusdam dominis insularum, quae in monte Caelio deflagrarant, pretio restituto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 1:1)
quae omnia ingrata atque arrogantiae plena et animaduertit Augustus in eo et excusare temptauit saepe apud senatum ac populum professus naturae uitia esse, non animi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 3:2)
datoque negotio, ut simulacra numinum religione et arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur e Graecia, quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque aede Castoris et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 2:2)
quorum uni ualitudinem excusanti lecticam misit, alium a spectaculo poenae epulis statim adhibuit atque omni comitate ad hilaritatem et iocos prouocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:2)
quod decretum abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua resarsurum pollicente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 6장 2:2)
tr(ibunis) pl(ebis) adeuntibus se pro tribunali excusauit, quod propter angustias non posset audire eos nisi stantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 2:4)
excusans quidam testem e prouincia ab eo uocatum negauit praesto esse posse dissimulata diu causa;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 3:3)
ac super quadrigarum certamina Troiae lusum exhibuit et Africanas, conficiente turma equitum praetorianorum, ducibus tribunis ipsoque praefecto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 3:2)
Gladiatoria munera plurifariam ac multiplicia exhibuit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 4:1)
irae atque iracundiae conscius sibi, utramque excusauit edicto distinxitque, pollicitus alteram quidem breuem et innoxiam, alteram non iniustam fore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 1:1)
Atque ut certiorem adhuc indolem ostenderet, ex Augusti praescripto imperaturum se professus, neque liberalitatis neque clementiae, ne comitatis quidem exhibendae ullam occasionem omisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 1:1)
exhibuit autem ad ferrum etiam quadringentos senatores sescentosque equites Romanos et quosdam fortunae atque existimationis integrae, ex isdem ordinibus confectores quoque ferarum et uaria harenae ministeria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:3)
exhibuit et naumachiam marina aqua innantibus beluis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:4)
excusantique minus datum ad occultandam facinoris inuidiam:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION