라틴어 문장 검색

timor deinde patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce multarum circa civitatium inritatis animis vis aliqua externa adoriretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 182:1)
excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 537:1)
ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret, et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 547:1)
cumanae cohortes arte adversus vim usae declinavere paululum, effuseque praelatos hostes conversis signis ab tergo adortae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 157:1)
Valerium temere invectum in exsulum aciem ex transverso quidam adortus transfigit, nec quicquam equitis volnere equo retardato moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram defluxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 212:2)
integris corporibus animisque fessos adorti exsules caedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 215:2)
tum magna vi adortus est Coriolos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 360:2)
cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 394:2)
traiecto enim nocte Tiberi castra Servili consulis adorti sunt oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 572:2)
pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 587:4)
cum maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, novissimos adoriuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 654:1)
eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 676:1)
is intentos in castra Romana Aequos legatique caput ferociter ostentantes ab tergo adortus simul ad signum a se procul editum ex castris eruptione facta agnam vim hostium circumvenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 56:1)
adfecti plerique principum, patrum maior pars, militaris fere aetas omnis, ut non modo ad expeditiones, quas in tanto tumultu res poscebat, sed vix ad quietas stationes viribus sufficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 71:3)
igitur praeparatis animis repentino pavore perculsos adorti aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in cavas valles, cum exitus haud in facili essent, circumveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION