라틴어 문장 검색

retiari tunicati quinque numero gregatim dimicantes sine certamine ullo totidem secutoribus succubuerant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 3:1)
Militiam resque bellicas semel attigit neque ex destinato, sed cum ad uisendum nemus flumenque Clitumni Meuaniam processisset, admonitus de supplendo numero Batauorum, quos circa se habebat, expeditionis Germanicae impetum cepit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 43장 1:1)
triumphalem quidem ornatum etiam ante expeditionem assidue gestauit, interdum et Magni Alexandri thoracem repetitum e conditorio eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 52장 1:6)
ac post praeturam confestim inito consulatu atque expeditione repetita supremum diem morbo obiit in aestiuis castris, quae ex eo Scelerata sunt appellata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:2)
a fratris memoria per omnem occasionem celebratam comoediam quoque Graecam Neapolitano certamine docuit ac de sententia iudicum coronauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 2:4)
Expeditionem unam omnino suscepit eamque modicam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 1:1)
ac super quadrigarum certamina Troiae lusum exhibuit et Africanas, conficiente turma equitum praetorianorum, ducibus tribunis ipsoque praefecto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 3:2)
Instituit et quinquennale certamen primus omnium Romae more Graeco triplex, musicum gymnicum equestre, quod appellauit Neronia;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 3:1)
magistros toto certamini praeposuit consulares sorte, sede praetorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 3:3)
parabat et ad Caspias portas expeditionem conscripta ex Italicis senum pedum tironibus noua legione, quam Magni Alexandri phalanga appellabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 2:2)
utque constitit, peracto principio, Niobam se cantaturum per Cluuium Rufum consularem pronuntiauit et in horam fere decimam perseuerauit coronamque eam et reliquam certaminis partem in annum sequentem distulit, ut saepius canendi occasio esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 2:1)
nec profectione dilata, ut primum Cassiopen traiecit, statim ad aram Iouis Cassii cantare auspicatus certamina deinceps obiit omnia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 3:5)
atque etiam in tragico quodam actu, cum elapsum baculum cito resumpsisset, pauidus et metuens ne ob delictum certamine summoueretur, non aliter confirmatus est quam adiurante hypocrita non animaduersum id inter exultationes succlamationesque populi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 1:1)
reuocauit et praemia coronarum, quae umquam sibi ciuitates in certaminibus detulissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 32장 3:1)
sed absterritus non tam paenitentia quam perficiendi desperatione credensque expeditionem necessariam, consules ante tempus priuauit honore atque in utriusque locum solus iniit consulatum, quasi fatale esset non posse Gallias debellari nisi a consule.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 43장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION