라틴어 문장 검색

Nomen certe rosae albae (quod falso mariti sui titulo applicatum erat) verae suae pulchritudini remansit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:11)
Etenim proceres Castiliae, qui regem Arragoniae tam recenter expulerant in favorem regis Philippi et sensa anima sui tam aperte protulerant, non poterant non habere pro suspecto et inviso regem Ferdinandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:10)
Unde turri commissus est ibique remansit usque ad mortem regis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:24)
Laurentius autem, quod solvere mulctam recusavit, custodiae commissus est, ubi remansit usquedum Empsonus ipse loco eius incarceratus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:28)
Tum vero vesicam ipsam sustulimus, et rursus pondus excepimus spiritus vini qui remanebat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:18)
Quatenus vero ad liberationem a tensura, ostendit se hic motus in aere post exuctionem in ovis vitreis remanente, in chordis, in corio, et panno, resilientibus post tensuras suas, nisi tensurae illae per moram invaluerint, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:10)
ut memini me quippiam audisse de utribus vini demissis in profundum puteum, ad infrigidationem scilicet, sed casu et per neglectum ac oblivionem ibidem remanentibus per multos annos, et deinde extractis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:16)
Adeo ut nihil reperiatur quod aeque homines ab ingressu in ecclesiam absterreat, aut iam receptos expellat, ac unitatis violatio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:14)
Immodica scientiae cupiditas hominem Paradiso expulit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:10)
sapientiae vulpis, quae taxonem e domo expellit quam sibi defodit, non illi;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 2:4)
Adeo ut oblivio non minus omnia involvat quam si nulli prorsus superstites remanerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:16)
Sic redit illa dolis, remanentibus his ibi solis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:21)
Expulit a tergo rex pallia protinus ergo;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:8)
Ad minimam partem talem uenere per artem, Quique remanserunt, agerent quid, ab his didicerunt;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:7)
Qui remanserant, fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram, cuius vocabulum est Remmon. Quasi racemos colligentes occiderunt in viis quinque milia viros. Et cum instantius eos persequerentur usque Gadaam, interfecerunt etiam alios duo milia.
(불가타 성경, 판관기, 20장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION