라틴어 문장 검색

Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis revellendum erat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 13:3)
Itaque illum ego feliciorem dixerim, qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse, qui malignitatem naturae suae vicit et ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 6:2)
Et avaritiam itaque et ambitionem et cetera mala mentis humanae tunc perniciosissima scias esse, cum simulata sanitate subsidunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:4)
non est quod iudices hoc fieri nisi a Catone non posse, qui quam ferro non emiserat animam manu extraxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:2)
Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:1)
Leonibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:2)
Ne ipsa quidem universae philosophiae vis, licet totas in hoc vires suas advocet, duram iam et veterem animis extrahet pestem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 24:3)
Quae per longissimorum cuniculorum tenebras extrahuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 58:2)
Non est per se magistra innocentiae solitudo nec frugalitatem docent rura, sed ubi testis ac spectator abscessit, vitia subsidunt, quorum monstrari et conspici fructus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 69:3)
Ceterum, ut illos in bonum pronos citius educit ad summa, et hos inbecilliores adiuvabit malisque opinionibus extrahet, qui illis philosophiae placita tradiderit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 37:1)
Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 29:1)
Quemadmodum ex amphora primum, quod est sincerissimum, effluit, gravissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum, in primo est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 25:1)
Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 21:6)
extrahitur quidam e carcere in conuiuium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 5:8)
itaque sic finiamus, ne in nostro saeculo culpa subsidat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION