라틴어 문장 검색

et adhuc recentium laborum circa Baruth immemores, viam Rohas in initio mensis Junii insistunt in [0684D] galeis et loricis, in cuneis septingentorum equitum electorum, in manu trecentorum peditum, arcu et lancea apprime valentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 38:2)
et sic labor Sidoniorum frustra consumptus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 66:4)
Sed post nimium laborem Turci videntes quomodo nihil proficiebant in demolitione et cavatione montium, abhinc Antiochiam profecti sunt cum centum millibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:2)
Ammiraldus militibus Tankradi secum assumptis, quingentis vero suorum ascitis, difficilia obsedit loca, ubi hospitia et mansiones aedificantes, ut in [0696A] eis moram diebus aliquot obsidionis facerent, plurimum opere et labore gravati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 92:1)
Quodam denique die post plurimos assultus et diutinos labores, dum paulisper a foris respiraret exercitus manusque contineret a belli opere, deintus vero Tyrii et eorum Turci milites silentium tenerent, sed tamen consilium iniissent quatenus in momento a portis in impetu castra regis irrumperent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:3)
quarum una ex sumptu et labore Eustachii Granarii, praeclari militis et primi de domo et consilio regis, ad unguem constructa et erecta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:2)
His econtra non minus valide se defendentibus, ac omni genere armorum sagittarumque jaculatione viriliter pro anima pugnantibus, postremo post nimium bellicum laborem a mane usque ad medium diem utrinque gravatis, fere gentilium navis, quae dicitur cattus, ab eorum manibus defensa et elapsa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:11)
Et sic navis undique crebro assultu illarum sine intermissione fatigata ac superata, vespere Ptolemaidem vi perducta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:13)
Hanc vero stragem, ut dictum est, dum rex prae cunctis validius ac attentius exerceret in ruina murorum, in aedificiis incendendis, ultra modum membris calore et labore vexatis, vehemente infirmitate corripitur, et magis ac magis molestia corporis coepit augeri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:5)
sed cum omni arte et labore, quo valerent, ad terram Jerusalem cadaver suum reportarent, et juxta fratrem suum Godefridum sepelirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:8)
Ad haec rex magis instat, et admonet universos ut causa directionis suae hunc laborem non recusarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:10)
Contigerunt haec damna gravissima egregiorum militum ipso die Dominicae Resurrectionis, quando omnes viri catholici solent quiescere a laboribus et cunctis seditionibus, [0715B] vacare eleemosynis et orationibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:20)
Senibus autem labores corporis minuendi sunt, exercitationes veroanimi eciam augende videntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 87:1)
si non est timor Dei cum illis, ne credas vite illorum et ne respexerisin labore eorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:24)
Detestatus sum omnem industriam meam, quam sub sole studiosissimelaboravi, habiturus heredem post me, quem ignoro utrum sapiens an stultusfuturus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desubdavi et sollicitusfui;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION