라틴어 문장 검색

Deinde omnia calida Venerem provocant et semen excitant et generationi favent, hausto autem mero plurimo fiunt viri ad coitum pigriores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 8:1)
Sic moesta senectus Praeteritique memor flebat, metuensque futuri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:110)
Nec, si fortuna favebit, Hunc quoque totius sibi ius promittere mundi Non bene compertum est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:63)
Sed parvo Fortuna viri contenta pavore, Plena redit, solitoque magis favere secundi Et veniam meruere dei.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:1)
Memor ille doloris Hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:70)
Qua stetit, inde favet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:80)
Hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem, Et, capitis memorem, fluvii contagia vilis Nolle pati, superumque sibi servare timorem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:62)
Qualis erat populi facies clamorque faventis, Olim cum iuvenis primique aetate triumphi Post domitas gentes, quas torrens ambit Iberus, Et quaecumque fugax Sertorius impulit arma, Vespere pacato, pura venerabilis aeque Quam currus ornante toga, plaudente senatu, Sedit adhuc Romanus eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:4)
Adtonitique omnes veluti venientia fata, Non transmissa, legent, et adhuc tibi, Magne, favebunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:70)
Quamvis summo de culmine lapsus, Nondum vile sui pretium scit sanguinis esse, Seque memor fati tantae mercedis habere Credit adhuc iugulum, quantum pro Caesaris ipse Avulsa cervice daret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:3)
Namque memor generis Carthaginis impia proles Imminet Hesperiae, multusque in pectore vano est Hannibal;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:41)
Roma, fave coeptis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:61)
Tunc Cilicum liquere solum, Cyproque citatas Immisere rates, nullas cui praetulit aras Undae diva memor Paphiae, si numina nasci Credimus, aut quemquam fas est coepisse deorum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:1)
tantum indomitos memoresque paterni Iuris habete animos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:55)
Votaque sollicitis faciens contraria nautis, Composita in mortem iacuit, favitque procellis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:70)

SEARCH

MENU NAVIGATION