라틴어 문장 검색

testandi cum sit lenonibus atque lanistis libertas et iuris idem contingat harenae, non unus tibi rivalis dictabitur heres.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI107)
sequitur fortunam ut semper et odit damnatos, idem populus, si Nortia Tusco favisset, si oppressa foret secura senectus principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli vendimus, effudit curas;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X30)
densae caelum abscondere tenebrae nube una subitusque antemnas inpulit ignis, cum se quisque illo percussum crederet et mox attonitus nullum conferri posse putaret naufragium velis ardentibus, omnia fiunt talia, tam graviter, si quando poetica surgit tempestas, genus ecce aliud discriminis audi et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis et quam votiva testantur fana tabella plurima;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII4)
Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes sertaque delubris et farra inponite cultris ac mollis ornate focos glaebamque virentem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII24)
Solis praeterea testandi militibus ius vivo patre datur, nam quae sunt parta labore militiae, placuit non esse in corpore census, omne tenet cuius regimen pater, ergo Coranum signorum comitem castrorumque aera merentem quamvis iam tremulus captat pater;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI15)
sed hic faventis Asiae suae numinis timor erat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 3:2)
sed huic ut bono socioque regi favebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 4:2)
Favisse Mithridati videbatur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CRETICUM 1:2)
Ut daretur consulatus absenti, quem decem tribuni favente Pompeio nuper decreverant, dissimulante eodem negabatur:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 16:1)
Favebat consilio natura regionis;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 15:2)
at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem crescere de nihilo testor res ante probatas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:8)
quod testantur caudae Tritonum humi mersae et absconditae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 4:2)
Faunam, quod omni usui animantium favet;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 22:2)
Victoria testatur cuncta submitti huius sideris potestati:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 68:4)
sicut et Porphyrius testatur Minervam esse virtutem solis quae humanis mentibus prudentiam subministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 70:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION