라틴어 문장 검색

qui dare multa potest, multa et amare potest seu mare per longum mea cogitet ire puella, hanc sequar et fidos una aget aura duos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b6)
si fas est, omnes pariter pereatis avari, et quisquis fido praetulit arma toro!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 123)
hoc genus infidum nuptarum, hic nulla puella nec fida Euadne nec pia Penelope.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1312)
est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes, splendidaque a docto fama refulget avo, fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 207)
fidus ero:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 208)
essem militiae sarcina fida tuae, nec me tardarent Scythiae iuga, cum Paper altas Africus in glaciem frigore nectit aquas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 326)
hunc Tatius fontem uallo praecingit acerno, fidaque suggesta castra coronat humo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 43)
Hinc te Martius ille rector atque magno patre prior, decus Getarum, Romanae columen salusque gentis, Theudoricus amat sibique fidum adversos probat ante per tumultus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium17)
tum si forte fuit quod imperator Eoas soceri venire in aures fido interprete vellet et perito, te commercia duplicis loquelae doctum solvere protinus legebat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium53)
hinc te temporis ad mei Laconas Iustinum rapies suumque fratrem, quorum notus amor per orbis ora calcat Pirithoumque Theseumque et fidum rabidi sodalem Orestae.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum12)
Quamquam te tua tenet Gratianopolis, comperi tamen hospitum veterum fido relatu quod meas nugas sive confectas opere prosario seu poetarum stilo cantilenosas plus voluminum lectione dignere repositorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 1:1)
Indagavimus tandem, qui apud tetrarcham nostrum germani tui et e diverso partium novi principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere vestigia, hi nimirum sunt, ut idem coram positus audisti, quos se iamdudum perpeti inter clementiores barbaros Gallia gemit, hi sunt, quos timent etiam qui timentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 1:1)
in adversis constans in dubiis fidus in prosperis modestus, in habitu simplex in sermone communis, in contubernio aequalis in consilio praecellens;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 22:3)
ipse ardua fido cum Diomede petit, sed iam praevenerat arcis litoreae servator Abas ignotaque regi ediderat, sed Graia tamen, succedere terris carbasa, procedunt, gemini ceu foedere iuncto hiberna sub nocte lupi:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:13)
Rumor in arcana iamdudum perstrepit aula, virginibus qua fida domus, venisse Pelasgum ductores Graiamque ratem sociosque receptos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION